Successfully reported this slideshow.
We use your LinkedIn profile and activity data to personalize ads and to show you more relevant ads. You can change your ad preferences anytime.

De Albino tabernario illo

1,942 views

Published on

Published in: Education
  • Be the first to comment

  • Be the first to like this

De Albino tabernario illo

  1. 1. composuitAnsgarius Legionensis
  2. 2.  Eius taberna tam magna non est: mensam habet petream apud viam, super quam anuli, gemmae, margaritae nonnullae videri possunt: pauci enim sunt viatores qui ad Albini tabernam accedant… at ecce iam Albinus ille coram nobis apparet...!
  3. 3.  -Iam iam ad tabernam redeo: o, quam fessus sum! At vide: mane est, hora vix tertia, atque meas merces vendere debeo. Quid faciamus? Novus dies, nova lux est! Viros qui emant iam convocare debeo: eos ergo multa voce invocabo.
  4. 4.  Ecce Albinus magna você viatores invocat - Ornamenta! Ornamenta feminarum! Ornamenta feminarum vendo! Viae você Albini resonant! At nullus ad tabernam adhuc advenit…!
  5. 5.  -Vide quales sint apud nos pecuniarum angustiae…! solus secum Albinus murmurat… Maxima in culpa ei sunt qui tabulas argentarias ministrant! O illi nefarii suis negotiis quam omnia eversa teneant! -Ornamenta vendo! Ornamenta feminarum! noster clamare pergit…
  6. 6.  -Ecce viatores quidam per viam ambulant: quorum eos, qui ad nos accedunt, facile cognovimus: en ergo, Medus servus Lydiaque eius amica sunt!
  7. 7.  Dum verba faciunt, tabernae Albini iam sum proximi. Statim Lydia…- Vide Mede! Vide hanc pulcherrimam tabernam! - Quam videam? Ohe, iam video... - Aspice Mede! Oculos tuos in tabernam eam iace! Veni, veni mecum!
  8. 8.  - Sed tantum non habemus temporis! Debemus domum petere, in qua negotia nostra curare oportet! - O Mede! Modicum est temporis! Nihil temporis est…! - At verba ea sescenties iam audiveram tua!
  9. 9.  Et iam Lydia viam transit, ad tabernam accedit, ante eam consistit: neque sola: Lydia bracchium Medi retinet eumque post eam trahit…! - Iam incedo, iam! Noli me ita trahere!
  10. 10.  - Sane credo! Aspice Mede quales sint anuli, gemmae et margaritae! Vide has lineas margaritarum!
  11. 11.  Dum Lydia loquitur, Albinus sumit ornamenta atque ea ante oculos Lydiae tenet, neque sine causa… Albinus optimus est tabernarius, qui suas merces optime vendit!
  12. 12.  - Credisne revera? Medus inquit, mihi non tam optima videntur…! - O Mede, stultus maximus es! Vide hos anulos cum gemma! Quam ei pulcherrimi sunt! - Etiam cari nimis esse debent, sine dubio!
  13. 13.  Ad quod statim Albinus
  14. 14.  - Nimis estis fortunati, vos duo, quibus ornamenta non cara, immo vilissima sunt: Septimana enim Mirifica sumus, qua pretio minimo gemmae emi possunt! - Septimana mirifica? Numquam talia audivi! - Qui tabernas frequentius adire debeas! Quam septimanam mirificam octo dies aurei, quos vocant, sequentur…!
  15. 15.  - Dicas aperte, tabernari: quanti hic anulus stat? - Qui anulus? Hic an ille? - Ille post te: quanti stat? - O satis est vilis! Mille tantum euronibus constat! - Quid? Mille dixisti euronibus? Omnino furis, tabernari!
  16. 16.  - At vide quam sit speciosus! - At vide quam ipse sis fur, atque latro, atque carnufex, tabernari nequissime! - O Mede! Pecuniam solvere nolis, iam patet! Quam avarus videris, nonne te pudet? - Egone avarus? Minime!, sed iste ingente pretio merces incautis hominibus vendere volt!
  17. 17.  - Eis talia inter se rixantibus ecce subito novus apparet emptor Qui rogans - Dicite mihi quaeso: habetisne apud vos cacatuas? Estne haec sat cara cacatua...? Quem aspiciens Albinus parumque intellegens - Ignoscas multum! Lingua Vasconica hic loqui nescimus! Alio in loco roges suadeo!
  18. 18.  At tunc Medus… - Illud quoque attendas, Lydia, Medus inquit noster, anulus enim quem comparare vis nimis tenuis videtur, ita ut tuis digitis non conveniat… !
  19. 19.  Lydia tunc - Satis superque, o Mede crudelissime! Non modo ornamenta mihi nonnulla comparare non vis, ecce etiam vexas, qui me crassiorem habes…! Solve tandem aliquando pecuniam, da tabernario mille eurones, nisi tuam Lydiam ex amica inimicissimam putare velis…!
  20. 20.  Cum tonat melius caput habeamus opertum, Medum secum cogitavisse fingimus: ecce ille sacculum epromit suum, eum aperit atque nummos computat, qui –pro dolor…!- satis non sunt… Medus autem ad Albinum se vertens
  21. 21.  - Pecuniane credita admittitur?: ecce tot pecuniae mecum praesentis non comporto…- Sic omnes pauperes… Bene, quid faciamus? Habesne hic chartulam argentariam atque tesseram identitatis? - Sane habeo, quid crederes…? Homo sum ingenuus, iam noscere me debuisti…! - Taceas quaeso atque chartulas monstra: bene, omnia bene se habent.
  22. 22.  - Ecce subito, nostris negotia curantibus, alia advenit femina. Quae rogans- Machinulae forte hac in taberna imaginibus excipiendis venales proponuntur? Ecce eas multum amo machinas atque amico meo Ansgario dono earum quandam dare velim… - Dolendum est! hic ornamenta tantum feminarum venduntur! Bene discedas…!
  23. 23.  Vix verba ex ore Albini exorta sunt ecce alius qui advenit viator - Si ita es humanus, sis, benigne dicas: hic tesseras viaticas mihi iter incepturo comparare possim? Oportet me oppidum cui nomen Fonteapiculare nuncupatum petere, idque non lentius, quia ibi a familia mea exspector…
  24. 24.  - Esne tu revera ab illo oriundus oppidulo? At quid, aperto animo dicas, quid de miserrimo commendatore illo apud vos factum est? Abeas cito, antequam custodes publicos compellaverim, qui te in carcerem obtrudant…!
  25. 25.  - Medus noster interim tantis captus rebus evenientibus, quid nisi pecuniam solvat?  Quo facto atque anulo iam in Lydiae digito medio manus collocato, ab Albini taberna discedere vult.
  26. 26.  - Lydia autem quae anulo gemmato delectatur, osculum Medo dat, qui amore amicae suae captus…
  27. 27.  - Amici, ut vere philosophi quos vocant narrare solent illud, nos homines dum magna persequimur bona vera amittere! Lydia suum habet anulum, Albinus iste pessimus pecuniam, ego autem Lydiae amorem, qua nullam rem cariorem habeo: vos denique fabulam hanc minimam habetis totam…quidnam amplius exspectandum est….?
  28. 28.  - Nihil aliud re vera, illo excepto Si fabula vobis placuit, plaudite!!
  29. 29.  Legione, die 25 mensis Iunii, apud Institutum Biblicum et Orientale, parvus discipulorum grex magistro eorum duce minimam hanc egerunt fabulam. Cuius textus imaginumque compositionis auctor Ansgarius Legionensis fuit. Pancratice omnes valeatis!

×