1. TEXTOS DE CÉSAR CON ORACIONES DE
ABLATIVO ABSOLUTO
Y
PARTICIPIO CONCERTADO
1. Los jefes Galos convocan una reunión urgente
Hac impulsi occasione, liberius atque audacius2 de bello consilia inire incipiunt.
Principes Galliae, indictis conciliis silvestribus ac remotis locis3, queruntur de
Acconis4 morte.
2. Los jefes galos piden un voluntario para iniciar la guerra
Miserantur communem Galliae fortunam; omnibus1 pollicitationibus ac praemiis
deposcunt qui2 belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem
vindicent.
3. La asamblea se disuelve
Tum, conlaudatis Carnutibus, dato iure iurando ab omnibus qui aderant,
tempore eius rei constituto, ab concilio disceditur.
4. El arverno Vercingetórix secunda la rebelión
Simili ratione ibi Vercingetorix1, Celtilli2 filius, Arvernus, summae potentiae
adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam,
quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus3, convocatis suis clientibus,
facile incendit.
5. Los jefes de su pueblo le expulsan de la ciudad
Cognito eius consilio, ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione1, patruo
suo, reliquisque principibus. Expellitur ex oppido Gergovia2; non desistit tamen,
atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum.
6. Vercingétorix encabeza la rebelión de toda la Galia
Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos,
Lemovices,Andes reliquosqueomnesquiOceanum attingunt, adiungit; omnium
consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate9, omnibus his
civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci
iubet.