1. TEXTOS CON ORACIONES DE INFINITIVO EN
CÉSAR
Los jefes galos convocan una reunión urgente
Hac impulsi occasione, liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Principes Galliae,
indictis conciliis silvestribus ac remotis locis, queruntur de Acconis morte; miserantur communem
Galliae fortunam; omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt eos qui belli initium faciant.
Tras varios combates ecuestres los galos y las tropas de César se mantienen en su lugar
Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar
equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiore1 vallo muniri
portasque obstrui iubet.
Preparativos de los ejércitos de César y Ariovisto para la batalla
Caesarprimametsecundamacieminarmis esse, tertiamcastra munireiussit.Hic locus abhoste circiter
passus sescentos aberat. Eo circiter hominum sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus
misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent.
César observa reacciones diversas tras un discurso.
Hac oratione ab Diviciaco habita,omnes qui aderantmagno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
Animadvertit Caesar Sequanos nihil earum rerum facere, quas ceteri faciebant, sed tristes capite
demisso terram intueri.
Dumnórix, general enemigo de César, escapa del campamento de éste
Tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere naves iubet. At omnium animis
impeditis Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris, insciente Caesare, domum discedere coepit.
Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem
equitatus ad eum mittit retrahique imperat.