1. PANEM ET CIRCENSES
LUDI ROMANI
Panem et circenses populus Romanus ab imperatore postulat. Itaque imperator cives persaepe ad ludos invitat.
“Ya hace tiempo, desde que no votamos por nadie, este pueblo no se preocupa de la política, y
quienes antaño concedían mandatos, haces, legiones, en suma, todo, ahora se quedan quietos y tan
sólo ansían dos cosas: pan y espectáculos circenses.” (Juvenal, Sátira X)
Ludi circenses Ludi gladiatorii Ludi scaenici
2. LUDI CIRCENSES
Ludi circenses in Circo Maximo dantur.
Circus Maximus est Romae.
Aurigae equos currentes septies
circum metas agitant.
Omnis quadriga colorem suum
habet: Iuppiter albatis adest,
Neptunus venetis, Venus
prasinis, Mars russatis.
3. LUDI GLADIATORII
Maximum amphitheatrum est Colosseum, quod quinquaginta milia hominum brevi tempore per
LXVI aditus intrare possunt –sine tumultu!
Ante pugnam gladiatores
(retiarii, murmillones, samnites,
thraces) imperatorem salutant:
“Ave, Caesar, morituri te salutant!”
Victor adversarii vitae parcit, si
imperator pollice signum dat.
Itaque retiarius ad imperatorem
spectat.
4. LUDI SCAENICI
In theatro ludi scaenici aguntur, comoediae
vel tragoediae.
Mimi semper viri sunt. Igitur viri etiam partes
feminarum agunt. Mimi faciem persona comica vel
tragica tegit.
Magnifica theatra in Imperio
Romano erant. Hodie reliqua
Romanorum theatrorum videre
possumus, non solum in Italia,
sed etiam in Hispania et in ceteris
provinciis Imperii.