Successfully reported this slideshow.
We use your LinkedIn profile and activity data to personalize ads and to show you more relevant ads. You can change your ad preferences anytime.
PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492.
420
425
430
435
440
Hinc ubi prōtulerit fōrmōsa ter Hesperos ōra,
__ter ded...
PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492.
445
450
455
460
465
__et rogat ut tectīs exeat umbra suīs.
cum dixit noviēs...
PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492.
470
475
480
485
__ūberaque expositīs ille ferīna dedit.
quem lupa servāvit,...
PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492.
490 __mense malās Maiō nūbere volgus ait.
sed tamen haec tria sunt sub eōde...
Upcoming SlideShare
Loading in …5
×

Ovidiolemuria

773 views

Published on

PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492.

Published in: Education
  • Be the first to comment

Ovidiolemuria

  1. 1. PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492. 420 425 430 435 440 Hinc ubi prōtulerit fōrmōsa ter Hesperos ōra, __ter dederint Phoebō sīdera victa locum, rītus erit veterīs, nocturna Lemūria, sacrī: __inferiās tacitīs mānibus illa dābunt. annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, __nec tū dux mensum, Iāne biformis, eras: iam tamen exstinctō cinerī sua dōna ferēbant, __compositīque nepos busta piābat avī. mensis erat Māius, māiorum nōmine dictus, __quī partem priscī nunc quoque mōris habet. nox ubi iam media est somnōque silentia praebet, __et canis et variae conticuistis avēs, ille memor veteris rītūs timidūsque deōrum __surgit (habent geminī vincula nūlla pedēs), signaque dat digitīs mediō cum pollice iūnctīs, __occurrat tacitō nē levis umbra sibi. cumque manūs purās fontāna perluit unda, __vertitur et nigrās accipit ante fabās, āversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mittō, __hīs' inquit 'redimō mēque meōsque fabīs.' hōc noviēs dīcit nec respicit: umbra putātur __colligere et nullō terga vidente sequī. rūrsus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera, Phoebus, ī (Apollō) = sōl, sōlis sīdera, -ae = stēllae nocturnus, -a, -um adi nox rītus, -ī: modus sacra faciendī sacrum, -ī s. facere = bovem/ ovem/ porcum occīdere et deō offerre inferia, -ae = sacrum februa, -ōrum : sacra quae fiēbant in mense Februariī no(ve)r-ant > norant Iānus = Iānuārius exstinctus ↔ accēnsus cinus, eris : cum corpora ūritur, conversa sunt in cinere Ianus biformis com-pōnere nepos, -ōtis: fīlius filiī meī est nepos bustum, -i: ubi corpora usta erant piāre, -visse, -tum = sacra facere avus, -ī : pater patrī meī est avus meus praebēre, -uisse, -itum = ostendere conticēre, -uisse, -tum = unā tacēre memor, -ōris adi = quī omnia meminit, memor est vincula pollex, -icis = digitus maīor manūs tacitus, -a, -um = silēns fontānus,- a, -um adi fons perluere, -uisse, -ūtum= lavāre faba, -ae noviēs < novem = bis < duo / deciēs < decem re-spicere : sī respiciō, post mē spiciō colligere = coniungere concrepāre, -puisse, -pitum = tinnīre Texto editado por Ismael Santana Ojeda (satisuperque.blogspot.com) bajo Licencia Creative Commons
  2. 2. PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492. 445 450 455 460 465 __et rogat ut tectīs exeat umbra suīs. cum dixit noviēs 'manēs exīte paternī' __respicit, et pūrē sacra peracta putat. dicta sit unde diēs, quae nōminis exstet orīgo __mē fugit: ex aliquō est invenienda deō. Plīade nāte, monē, virga venerande potenti: __saepe tibi est Stygiī rēgia vīsa Iovis. vēnit adōrātus Cādūcifer. accīpe causam __nōminis: ex ipsō est cognita causa deō. Rōmulus ut tumulō fraternās condidit umbrās, __et male vēlōcī iusta solūta Remō, Faustulus infelix et passis Acca capillis __spargēbant lacrimīs ossa perusta suīs; inde domum redeunt sub prīma crepuscula maestī, __utque erat, in dūrō procubuēre torō. umbra cruenta Remī vīsa est adsistere lectō, __atque haec exiguō murmure verba loquī: 'ēn ego dīmidium vestrī parsque altera vōtī, __cernite sim quālis, quī modo quālis eram! quī modo, sī volucrēs habuissem regna iubentēs, __in populō potuī māximus esse meō, nunc sum elāpsa rogī flammīs et inānis imāgō: __haec est ex illō forma relicta Remō. heu ubi Mars pater est? sī vōs modo vēra locūtī, peracta = perfecta quae exstet orīgo = cuius causā apellāta est diēs 'Lemuria' mē fugit : mē fugit orīgo venerande = verēnde Styx, -icis = lacus quī dīcitur esse apud īnferos Cādūci-fer = quī cādūceum fert: Mercurius tumulus, -ī = est locus ubi mortuī impositī sunt fraternus adi < frater condere. -didisse. -itum = colligere cādūceus passus = ēvolūtus per-ustus : plānē ustus prō-cubāre = cubāre torus, -ī = lectus ad-sistere : iuxtā lectum consistere murmur, -uris = sonus tenuis vocī volucer, -cri = avis elāpsa ex-lābī flamma, -ae = ignis rogus, -ī ūber, -eris = mamma, pectus feminarum ferīnus, -a, -um adi < fera Texto editado por Ismael Santana Ojeda (satisuperque.blogspot.com) bajo Licencia Creative Commons
  3. 3. PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492. 470 475 480 485 __ūberaque expositīs ille ferīna dedit. quem lupa servāvit, mānus hunc temerāria cīvīs __perdidit. ō quantō mītior illa fuit! saeve Celer, crūdēlem animam per volnera reddās, __utque ego, sub terrās sanguinulentus eās. nōluit hōc frater, pietas aequalis in illo est: __quod potuit, lacrimās in mea fāta dedit. hunc vōs per lacrimās, per vestra alimenta rogāte __ut celebrem nostrō signet honōre diem.' mandantem amplectī cupiunt et bracchia tendunt: __lūbrica prensantēs effugit umbra manūs. ut sēcum fugiens somnōs abdūxit imāgō, __ad regem vōcēs frātris uterque ferunt. Rōmulus obsequitur, lūcemque Remūria dīcit __illam, quā positīs iusta feruntur avīs. aspera mūtāta est in lēnem tempore longō __littera, quae totō nōmine prīma fuit; mox etiam lemurēs animās dixēre silentum: __hic sensus verbī, vīs ea vōcis erat. fāna tamen veterēs illīs clausēre diēbus, __ut nunc fēralī tempore operta vides; nec viduae taedīs eadem nec virginīs apta __tempora: quae nūpsit, nōn diuturna fuit. hāc quoque dē causā, sī tē proverbia tangunt, volnera < vulnera sanguinolentus, -ī = cruentus aequālis, -is = pār, aequus alimentum, -ī = cibus celeber, -bri = nōtus, nōbilis tendere, -tendisse, -tum ↔ contrahere mandāre, -āvisse -ātum = orāre, iubēre lūbricus, -a, -um adi = quod facile lābitur prensāre, -āvi, -ātum = forte apprehendere ob-sequitur 'Rōmulus' obsequitur = nomen Rōmulī sequens lūcem = diem asperus, -a, -um ↔ lēnis = mollis lemurēs = animae mortuōrum quī nōndum requiēscunt vīs = orīgo, significātiō clausēre = clausērunt fēralī tempore = Feralia nec viduae taedis... apta tempora = nōn nubendae sunt feminae adhuc sine maritō quāe... fuit = nōn multum post nupta fuit prōverbium, -i : sententia docta quae dicī solet si... tangunt = sī tibi placent malās = malās feminās, īmprobās, prāvas Texto editado por Ismael Santana Ojeda (satisuperque.blogspot.com) bajo Licencia Creative Commons
  4. 4. PUBLIUS OVIDIUS NASO, FASTI, LIBER V, 419-492. 490 __mense malās Maiō nūbere volgus ait. sed tamen haec tria sunt sub eōdem tempore festa __inter sē nullā continuatā diē. continuatā adi < continuō Texto editado por Ismael Santana Ojeda (satisuperque.blogspot.com) bajo Licencia Creative Commons

×