Successfully reported this slideshow.
We use your LinkedIn profile and activity data to personalize ads and to show you more relevant ads. You can change your ad preferences anytime.

Caesar 66&67

191 views

Published on

latin only

  • Be the first to comment

  • Be the first to like this

Caesar 66&67

  1. 1. Caesar: De Bello Gallico Book 7 Sections 66&67
  2. 2. 66Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui totiGalliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numero, cum Caesarin Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidiumprovinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab Romanis trinis castrisVercingetorix consedit convocatisque ad concilium praefectis equitum venissetempus victoriae demonstrat. Fugere in provinciam Romanos Galliaqueexcedere.
  3. 3. 66Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporispacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversurosneque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur. Sipedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, idquod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, etusu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri.
  4. 4. 66Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmenaudeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore faciantanimo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum.Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tectorecipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui nonbis per agmen hostium perequitasset.
  5. 5. 67Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes distributoequitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo agmine iterimpedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertitodivisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus. Consistitagmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare autgravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quaeres et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
  6. 6. 67Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco depellunt;fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiisconsederat, persequuntur compluresque interficiunt. Qua re animadversa reliquine circumirentur veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. Tresnobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, quicontroversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, quipost defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duceante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.

×